Posted by:
Jordan
(
)
Date: June 16, 2019 07:15PM
http://ephemeris.alcuinus.net/holmesiaca.phpTeneo hic chartulas nonnullas – dixit amicus meus Sherlock Holmes vesperi hiemali, cum assedebamus alter a laeva, alterque a dextra latere fornacis – quae, puto, etiam tua intersint, mi Watson. Haec sunt documenta illius insoliti casus navis "Gloria Scott", dum hic habes nuntium, qui iudicem pacis nomine Trevor ita perterruit, ut mortuus sit eo modo perlecto.
E forulo ductili mensae produxit parvum cylindratum involucrum, dissolvit taeniolam et porrexit mihi parvam chartulam, cui aliquis parum clare inscripserat sententias nonnullas:
Ludus harpasti male progressus est. Adsit nostris voluntas, finitus tamen robur pristinus. Hudson valet. Altilium curator dixit bene se habitura omnia ad phasanos pertinentia. Serva effugit, sed capta, vitam ut servet obsecrat. Tuam pituitam bene medearis!
Quas miras sententiolas legere atque intellegere cum conabar, inspexi amicum meum subridere impressionem vultus mei intuens.
- Aliquantulum mirari mihi videris, amice – dixit.
- Vix crederem hunc nuntium aliquem exterruisse. Mihi is ridiculus tantum videtur.
- Certe ita. Sine dubio tamen vir robustus et fortis, qui usque ad mortem erat Trevor licet esset provecta iam paululum aetate, notula hac perlecta collapsus est in terram, quasi capite manubrio pistolii percusso.
- Res vero mirissima – respondi. – Huncne propter nuntiolum secretum dixisti chartulas has mea interesse posse?
- Non solum. Erat is primus casus in curriculo meo detectoris.
Iam diu conatus sum exprimere ex amico meo causam, qua ductus decreverit artem criminalisticam sequi. Adhuc tamen numquam contigit mihi eum affabili anima arreptum hoc rogato adoriri. Nunc tamen se prorsus aliquantum in sella proclinavit, ut super genubus chartulas poneret. Post breve temporis momentum pipam accendit, chartas vertere pergens.
- Re vera numquam tibi de Victore Trevor narravi? – rogavit. – Erat solus meus amicus his duobus annis, quos in collegio trivi. Numquam homo valde sociabilis eram, mi Watson, semper libentius in conclavi meo manerem methodos meas futuras deducendi excogitans, quam inter collegas meos coaetaneos versarem. Praeter battualia pugilatumve nulla athletica arte delectabar, insuper petita mea academica omnino alia erant quam collegarum, nullum ergo manebat nostris forum una conveniendi. Trevor solus ibi homo erat, quem profundius noscerem, quod quoque quidem per casum evenit: canis eius, seminio tauriterrarius, talum mihi momordit.